- THERAPNAE quae THERAMNE
- THERAPNAE, quae THERAMNESteph. Terapnae Papinio oppid. Laconicae apud Eurotam fluv. proximum quoque Spartae urbi, ubi Diana primum coli coepit, teste Solinô, c. 13. et Leda Castorem, Pollucem et Helenam peperisse traditur. Stat. Theb. l. 3. v. 422.Taenariumque cacumen, Apoolineasque Terapnas.Idem, l. 4. Syl. 8. v. 53.——— Umbrosaeque magis coluêre Terapnae.Terapne dicitur Silio, l. 6. v. 303. ubi——— Animosa Terapne.Hinc adiectivum Terapnaeus, vel Therapnaeus. Statius, l. 2. Sylv. 2. v. 111.Blanda Therapnaei placeant vineta Galesi.Item urbs Cretae una ex praecipuis, teste Solinô. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.